Psalmus. CXIX [sarum-v-psalm-119]

(c4) Cla(hv)má(hvhv)vi.(g) (::) Ad (h) Dó(g){mi}num cum tribulár(hr0)_er (g) cla(h)*má(i)vi(h) :(:) {et} exaudív(hr0)_it (g) me.(h) (::)
  1. Ad Dóminum cum tribulárer clamávi : et exaudívit me.
  2. Dómine líbera ánimam meam a lábiis iníquis : et a lingua dolósa.
  3. Quid detur tibi, aut quid aponátur tibi : ad linguam dolósam.
  4. Sagítte poténtis acúte : cum carbónibus desolatóriis.
  5. Heu michi quia incolátus meus prolongátus est : habitávi cum habitántibus Cedar, multum íncola fuit ánima mea.
  6. Cum his qui odérunt pacem, eram pacíficus : cum loquébar illis impugnábant me gratis.
  7. Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
  8. Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
(c4) Cla(hv)má(hvhv)vi(g) *(,) et(f) ex(gv)au(ixiv)dí(g)vit(iv) me.(h) (::)