[sarum-v-psalmody-feria-ii]
PsalmusCXIV [sarum-v-psalm-114]
- Diléxi : quóniam exáudiet Dóminus vocem oratiónis mee.
- Quia inclinávit aurem suam michi : et in diébus meis invocábo.
- Circundedérunt me dolóres mortis : et perícula inférni invenérunt mee.
- Tribulatiónem et dolórem invéni : et nomen Dómini invocávi.
- O Dómine líbera ánimam meam miséricors Dóminus et justus : et Deus noster miserétur.
- Custódiens párvulos Dóminus : humilátus sum et liberávit me.
- Convértere ánima mea in réquiem tuam : quia Dóminus benefécit tibi.
- Quia erípuit ánimam meam de morte : óculos meos a láchrymis, pedes meos a lapsu.
- Placébo Dómino : in regióne vivórum.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum. Amen.
PsalmusCXV [sarum-v-psalm-115]
- Crédidi † propter quod locútus sum : ego autem humiliátus sum nimis.
- Ego dixi in excéssu meo : Omnis homo mendax.
- Quid retríbuam Dómino : pro ómnibus que retríbuit michi.
- Cálicem salutáris accípiam : et nomen Dómini invocábo.
- Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus : preciósa in conspéctu Dómini, mors sanctórum ejus.
- O Dómine quia ego servus tuus : ego servus tuus et fílius ancílle tue.
- Dirupísti vincula mea : tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.
- Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus : in átriis domus Dómini, in médio tui Hierúsalem.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
PsalmusCXVI [sarum-v-psalm-116]
- Laudáte Dóminum omnes gentes : laudáte eum omnes pópuli.
- Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus : et veritas Dómini manet in etérnum.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sáncto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen
PsalmusCXIX [sarum-v-psalm-119]
- Ad Dóminum cum tribulárer clamávi : et exaudívit me.
- Dómine líbera ánimam meam a lábiis iníquis : et a lingua dolósa.
- Quid detur tibi, aut quid aponátur tibi : ad linguam dolósam.
- Sagítte poténtis acúte : cum carbónibus desolatóriis.
- Heu michi quia incolátus meus prolongátus est : habitávi cum habitántibus Cedar, multum íncola fuit ánima mea.
- Cum his qui odérunt pacem, eram pacíficus : cum loquébar illis impugnábant me gratis.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
PsalmusCXX [sarum-v-psalm-120]
- Levávi óculos meos in montes : unde véniet auxílium michi.
- Auxílium meum a Dómino : qui fecit celum et terram.
- Non det in commotiónem pedem tuum : neque dormítet qui custódit te.
- Ecce non dormitábit neque dórmiet : qui custódit Israel.
- Dóminus custódit te : Dóminus protéctio tua, super manum déxteram tuam.
- Per diem sol non uret te : neque luna per noctem.
- Dóminus custódit te ab omni malo : custódiat ánimam tuam Dóminus.
- Dóminus custódiat intróitum tuum et éxitum tuum : ex hoc nunc usque in séculum.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.