Psalmus. CXXXIV [sarum-v-psalm-134]

(c4) Om(g)ni(hv)a(hj) que(ji)cún(h)que.(g) (::) Lau(g)dá(h)te (jr0) *no(k){men} Dó(jr0)_mi(i)ni(j) :(:) {Lau}dáte (jr0) _ser(h)vi (j) Dó(i)mi(h)ni.(g) (::)
  1. Laudáte nomen Dómini : Laudáte servi Dómini.
  2. Qui statis in domo Dómini : in átriis domus Dei nostri.
  3. Laudáte Dóminum quia bonus Dóminus : psállite nómini ejus quóniam suáve.
  4. Quóniam Jacob elégit sibi Dóminus : Israel in possessiónem sibi.
  5. Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus : et Deus noster pre ómnibus diis.
  6. Omnia quecúnque vóluit Dóminus fecit in celo et in terra : in mari et in ómnibus abyssis.
  7. Edúcens nubes ab extrémo terre : fúlgura in plúviam fecit.
  8. Qui prodúcit ventos de thesáuris suis : qui percússit primogénita Egypti, ab hómine usque ad pecus.
  9. Et misit signa et prodígia in médio tui Egypte : in Pharaónem et in omnes servos ejus.
  10. Qui percússit gentes multas : et occídit reges fortes.
  11. Seon regem Ammorreórum, et Og regem Basan : et ómnia regna Chánaan.
  12. Et dedit terram eórum hereditátem : hereditátem Israel pópulo suo.
  13. Dómine nomen tuum in etérnum : Dómine memoriále tuum, in generatióne et generatiónem.
  14. Quia judicábit Dóminus pópulum suum : et in servis suis deprecábitur.
  15. Simuláchra géntium argéntum et aurum : ópera mánuum hóminum.
  16. Os habent et non loquéntur : óculos habent et non vidébunt.
  17. Aures habent et non áudient : neque enim est spíritus in ore ipsórum.
  18. Símiles illis fiant qui fáciunt ea : et omnes qui confídunt in eis.
  19. Domus Israel benedícite Dóminum : domus Aaron benedícite Dóminum.
  20. Domus Levi benedícite Dóminum : qui timétis Dóminum benedícite Dóminum.
  21. Benedíctus Dóminus ex Syon : qui hábitat in Hierúsalem.
  22. Glória Patri et Fílio : et Sprítui Sancto.
  23. Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
(c4) Om(g)ni(hv)a(hj) que(ji)cún(h)que(g) *(,) vó(hv)lu(g)it(g) Dó(gf)mi(gh)nus(gf) fe(e)cit.(e) (::)