Ordo. Sarum Vespers (Mon 26th Jan) [sarum-26-01-26]
Deinde dicat sacerdos executor officii voce extenta hoc modo sic.
Quod dum dicat signet se sacerdos signo crucis in pectora vel coram facie sua.
Et statim chorus respondeat:
Psalmus. CXIV [sarum-v-psalm-114]
- Diléxi : quóniam exáudiet Dóminus vocem oratiónis mee.
- Quia inclinávit aurem suam michi : et in diébus meis invocábo.
- Circundedérunt me dolóres mortis : et perícula inférni invenérunt mee.
- Tribulatiónem et dolórem invéni : et nomen Dómini invocávi.
- O Dómine líbera ánimam meam miséricors Dóminus et justus : et Deus noster miserétur.
- Custódiens párvulos Dóminus : humilátus sum et liberávit me.
- Convértere ánima mea in réquiem tuam : quia Dóminus benefécit tibi.
- Quia erípuit ánimam meam de morte : óculos meos a láchrymis, pedes meos a lapsu.
- Placébo Dómino : in regióne vivórum.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum. Amen.
Psalmus. CXV [sarum-v-psalm-115]
- Crédidi † propter quod locútus sum : ego autem humiliátus sum nimis.
- Ego dixi in excéssu meo : Omnis homo mendax.
- Quid retríbuam Dómino : pro ómnibus que retríbuit michi.
- Cálicem salutáris accípiam : et nomen Dómini invocábo.
- Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus : preciósa in conspéctu Dómini, mors sanctórum ejus.
- O Dómine quia ego servus tuus : ego servus tuus et fílius ancílle tue.
- Dirupísti vincula mea : tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.
- Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus : in átriis domus Dómini, in médio tui Hierúsalem.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
Psalmus. CXVI [sarum-v-psalm-116]
- Laudáte Dóminum omnes gentes : laudáte eum omnes pópuli.
- Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus : et veritas Dómini manet in etérnum.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sáncto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen
Psalmus. CXIX [sarum-v-psalm-119]
- Ad Dóminum cum tribulárer clamávi : et exaudívit me.
- Dómine líbera ánimam meam a lábiis iníquis : et a lingua dolósa.
- Quid detur tibi, aut quid aponátur tibi : ad linguam dolósam.
- Sagítte poténtis acúte : cum carbónibus desolatóriis.
- Heu michi quia incolátus meus prolongátus est : habitávi cum habitántibus Cedar, multum íncola fuit ánima mea.
- Cum his qui odérunt pacem, eram pacíficus : cum loquébar illis impugnábant me gratis.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
Psalmus. CXX [sarum-v-psalm-120]
- Levávi óculos meos in montes : unde véniet auxílium michi.
- Auxílium meum a Dómino : qui fecit celum et terram.
- Non det in commotiónem pedem tuum : neque dormítet qui custódit te.
- Ecce non dormitábit neque dórmiet : qui custódit Israel.
- Dóminus custódit te : Dóminus protéctio tua, super manum déxteram tuam.
- Per diem sol non uret te : neque luna per noctem.
- Dóminus custódit te ab omni malo : custódiat ánimam tuam Dóminus.
- Dóminus custódiat intróitum tuum et éxitum tuum : ex hoc nunc usque in séculum.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
Capitulum. II Thessa. III. 5 [sarum-cap-ii-thessa-iii-5]
Dominus autem dírigat corda et córpora nostra : in charitáte Deo et patiéntia Christi.
℟. Deo Gratias
Hymnus. Imménse celi Cónditor [sarum-hymn-immense-celi-conditor-1]
℣. Dirigátur Dómine ad te orátio mea.
℟. privatim. Sicut incénsum in conspéctu tuo.
- Magníficat : ánima mea Dóminum.
- Et exultávit spíritus meus : in Deo salutári meo.
- Quia respéxit humilitátem ancílle sue : ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
- Quia fecit michi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus.
- Et misericórdia ejus a progénie in progénies : timéntibus eum.
- Fecit poténtiam in bráchio suo : dispérsit supérbos mente cordis sui.
- Depósuit poténtes de sede : et exalltavit húmiles.
- Esuriéntes implévit bonis : et dívites dimísit inánes.
- Suscépit Israel púerum suum : recordátus misericórdie sue.
- Sicut locútus est ad patres nostros : Abraham et sémini ejus in secula.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
Preces. [sarum-v-preces]
Pater noster. privatim.
Psalmus. Miserere mei Deus [sarum-miserere]
Ps. Miserére mei Deus tota psalmus dicatur sine nota cum Glória Patri et Sicut erat.
- Miserére mei Deus : secúndum magnam misericórdiam tuam.
- Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum : dele iniquitátem meam.
- Ámplius lava me ab iniquitáte mea : et a peccáto meo munda me.
- Quóniam iniquitátem meam ego cognósco : et peccátum meum contra me est semper.
- Tibi soli peccávi, et malum coram te feci : ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
- Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum : et in peccátis concépit me mater mea.
- Ecce enim, veritátem dilexísti : incérta et occúlta sapiéntie tue manifestásti michi.
- Aspérges me ysópo, et mundábor : lavábis me, et super nivem dealbábor.
- Audítui meo dabis gáudium et letíciam : et exsultábunt ossa humiliáta.
- Avérte fáciem tuam a peccátis meis : et omnes iniquitátes meas dele.
- Cor mundum crea in me, Deus : et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
- Ne projícias me a fácie tua : et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
- Redde michi letíciam salutáris tui : et spíritu principáli confírma me.
- Docébo iníquos vias tuas : et ímpii ad te converténtur.
- Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis mee : et exsultábit lingua mea justíciam tuam.
- Dómine, lábia mea apéries : et os meum annunciábit laudem tuam.
- Quóniam si voluísses sacrifícium dedíssem : útique olocáustis non delectáberis.
- Sacrifícium Deo spíritus contribulátus : cor contrítum et humiliátum Deus non despícies.
- Benígne fac Dómine in bona voluntáte tua Sion : ut edificéntur muri Hierúsalem.
- Tunc acceptábis sacrifícium justície, oblatiónes, et olocáusta : tunc impónent super altáre tuum vítulos.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
Oratio. [sarum-v-oratio-osd-infirmitatem]
Omnípotens sempitérne Deus infirmitátem nostram propícius réspice : atque ad protegéndum nos déxteram tue majestátis exténde. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum qui tecum vivit et regnat in unitáte Spiritus Sancti Deus. Per ómnia sécula seculórum. ℟. Amen.