Ordo. Sarum Vespers (St. Blaise) [sarum-26-02-03]
Deinde dicat sacerdos executor officii voce extenta hoc modo sic.
Quod dum dicat signet se sacerdos signo crucis in pectora vel coram facie sua.
Et statim chorus respondeat:
Psalmus. CXXI [sarum-v-psalm-121]
- Letátus sum in his que dicta sunt michi : in domum Dómini íbimus.
- Stantes erant pedes nostri : in átriis tuis Hierúsalem.
- Hierúsalem que edificátur ut cívitas : cujus participátio ejus in idípsum.
- Illuc enim ascendérunt tribus tribus Dómini : testimónium Israel ad confiténdum nómini Dómini.
- Quia illic sedérunt sedes in judício : sedes super domum David.
- Rogáte que ad pacem sunt Hierúsalem : et abundáncia diligéntibus te.
- Fiat pax in virtúte tua : et abundáncia in túrribus tuis.
- Propter fratres meos et próximos meos : loquébar pacem de te.
- Propter domum Dómini Dei nostri : quesívi bona tibi.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
Psalmus. CXXII [sarum-v-psalm-122]
- Ad te levávi óculos meos : qui hábitas in celis.
- Ecce sicut óculi servórum : in mánibus dominórum suórum.
- Sicut óculi ancílle in mánibus dómine sue : ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, donec misereátur nostri.
- Miserére nostri Dómine miserére nostri : quia multum repléti sumus despectióne.
- Quia multum repléta est ánima nostra : oppróbrium abundántibus et despéctio supérbis.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
Psalmus. CXXIII [sarum-v-psalm-123]
- Nisi quia Dóminus erat in nobis dicat nunc Israel : nisi quia Dóminus erat in nobis.
- Cum exúrgent hómines in nos : forte vivos deglutíssent nos.
- Cum irascerétur furor eórum in nos : fórsitan aqua absorbuísset nos.
- Torréntem pertransívit ánima nostra : fórsitan pertransísset ánima nostra aquam intolerábilem.
- Benedíctus Dóminus qui non dedit nos : in captiónem déntibus eórum.
- Anima nostra sicut passer erépta est : de láqueo venántium.
- Láqueus contrítus est : et nos liberáti sumus.
- Adjutórium nostrum in nómine Dómini : qui fecit celum et terram.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum. Amen.
Psalmus. CXXIV [sarum-v-psalm-124]
- Qui confídunt in Dómino sicut mons Syon : non commovébitur in etérnum, qui hábitat in Hierúsalem.
- Montes in circúitu ejus, et Dóminus in circúitu pópuli sui : ex hoc nunc et usque in séculum.
- Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem justórum : ut non exténdant justi ad iniquitátem manus suas.
- Bénefac Dómine : bonis et rectis corde.
- Declinántes autem in obligatiónes, addúcet Dóminus operántibus iniquitátem : pax super Israel.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
Psalmus. CXXV [sarum-v-psalm-125]
- In converténdo Dóminus captivitátem Syon : facti sumus sicut consoláti.
- Tunc replétum est gáudio os nostrum : et lingua nostra exultatióne.
- Tunc dicent inter gentes : Magnificávit Dóminus fácere cum eis.
- Magnificávit Dóminus fácere nobíscum : facti sumus letántes.
- Convérte Dómine captivitátem nostram : sicut torrens in austro.
- Qui séminant in láchrymis : in exultatióne metent.
- Eúntes ibant et flebant : mitténtes sémina sua.
- Veniéntes autem vénient cum exultatióne : portántes manípulos suos.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula séculorum, Amen.
Capitulum. Hebr. V. 1 [sarum-cap-hebr-v-1]
Omnis póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in his que sunt ad Deum : ut ófferat dona et sacrifícia pro peccátis.
℟. Deo Gratias
Hymnus. Deus tuórum mílitum [sarum-hymn-deus-tuorum-militum-1]
℟. privatim. Et florébit in etérnum ante Dóminum.
- Magníficat : ánima mea Dóminum.
- Et exultávit spíritus meus : in Deo salutári meo.
- Quia respéxit humilitátem ancílle sue : ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
- Quia fecit michi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus.
- Et misericórdia ejus a progénie in progénies : timéntibus eum.
- Fecit poténtiam in bráchio suo : dispérsit supérbos mente cordis sui.
- Depósuit poténtes de sede : et exalltavit húmiles.
- Esuriéntes implévit bonis : et dívites dimísit inánes.
- Suscépit Israel púerum suum : recordátus misericórdie sue.
- Sicut locútus est ad patres nostros : Abraham et sémini ejus in secula.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
Preces. [sarum-v-preces]
Pater noster. privatim.
Psalmus. Miserere mei Deus [sarum-miserere]
Ps. Miserére mei Deus tota psalmus dicatur sine nota cum Glória Patri et Sicut erat.
- Miserére mei Deus : secúndum magnam misericórdiam tuam.
- Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum : dele iniquitátem meam.
- Ámplius lava me ab iniquitáte mea : et a peccáto meo munda me.
- Quóniam iniquitátem meam ego cognósco : et peccátum meum contra me est semper.
- Tibi soli peccávi, et malum coram te feci : ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
- Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum : et in peccátis concépit me mater mea.
- Ecce enim, veritátem dilexísti : incérta et occúlta sapiéntie tue manifestásti michi.
- Aspérges me ysópo, et mundábor : lavábis me, et super nivem dealbábor.
- Audítui meo dabis gáudium et letíciam : et exsultábunt ossa humiliáta.
- Avérte fáciem tuam a peccátis meis : et omnes iniquitátes meas dele.
- Cor mundum crea in me, Deus : et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
- Ne projícias me a fácie tua : et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
- Redde michi letíciam salutáris tui : et spíritu principáli confírma me.
- Docébo iníquos vias tuas : et ímpii ad te converténtur.
- Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis mee : et exsultábit lingua mea justíciam tuam.
- Dómine, lábia mea apéries : et os meum annunciábit laudem tuam.
- Quóniam si voluísses sacrifícium dedíssem : útique olocáustis non delectáberis.
- Sacrifícium Deo spíritus contribulátus : cor contrítum et humiliátum Deus non despícies.
- Benígne fac Dómine in bona voluntáte tua Sion : ut edificéntur muri Hierúsalem.
- Tunc acceptábis sacrifícium justície, oblatiónes, et olocáusta : tunc impónent super altáre tuum vítulos.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
Oratio. [sarum-v-oratio-blasius]
Beátus martyr tuus Blásius Dómine nobis misericórdie tue implóret auxílium : ut cujus festa celebrámus, ejus apud te patrocínia sentiámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum qui tecum vivit et regnat in unitáte Spiritus Sancti Deus.
Memoria. de Sancta Maria [sarum-memoria-bvm-1]
Oratio. [sarum-v-oratio-osd-nos-famulos]
℣. Omnípotens sempitérne Deus : nos fámulos tuos déxtera tue poténtie a cunctis prótege perículis : et gloriósa beáte Maríe semper vírginis intercessióne, fac nos presénti gaudére prosperitáte et futúra. Per Christum Dóminum nostrum.
℟. Amen.
Memoria. de omnibus sanctis [sarum-memoria-omnibus-sanctis-1]
Oratio. [sarum-v-oratio-vide-domine-infirmitates]
℣. Vide Dómine infirmitátes nostras : et interedéntibus ómnibus sanctis tuis : céleri nobis pietáte succúrre. Per Dóminum nostrum Jesum Christum.
℟. Amen.