Psalmus. CXXXVIII [sarum-v-psalm-138]

(c4) Dó(g)mi(hv)ne(hj) (::) {pro}básti me et (jr0) *cog(k)no(jr0)_vís(i){ti} me(j) :(:) {tu} cognovísti sessiónem me(jr0){am} et resurrec(jr0)_ti(h)ó(j)nem (i) me(h)am.(g) (::)
  1. Dómine † probásti me et cognovísti me : tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
  2. Intellexísti cogitatiónes meas de longe : sémitam meam et funículum meum investigásti.
  3. Et omnes vias meas prevedísti : quia non est sermo in lingua mea.
  4. Ecce Dómine tu cognovisti omnia novíssima et antíqua : tu formásti me et posuísti super me manum tuam.
  5. Mirábilis facta est sciéntia tua ex me : confortáta est et non pótero ad eam.
  6. Quo ibo a spíritu tuo : et quo a fácie tua fúgiam.
  7. Si ascéndero in celum tu illic es : si descéndero in inférnum ades.
  8. Si sumpséro pennas meas dilúculo : et habitavéro in extrémis maris.
  9. Etenim illuc manus tua dedúcet me : et tenébit me déxtera tua.
  10. Et dixi Fórsitan ténebre conculcábunt me : et nox illuminátio mea in delíciis meis.
  11. Quia tenébre non obscurabúntur a te : et nox sicut dies illuminábitur, sicut tenebré ejus ita et lumen ejus.
  12. Quia tu possedísti renes meos : suscepísti me de útero matris mee.
  13. Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es : mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscet nimis.
  14. Non est occultátum os meum a te quod fecísti in occúlto : et substáncia mea in inferióribus terre.
  15. Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur : dies formabúntur et nemo in eis.
  16. Michi autem nimis honorificáti sunt amíci tui Deus : nimis confortátus est principátus eórum.
  17. Dinumerábo eos et super arénam multiplicabúntur : exurréxi, ed adhuc sum tecum.
  18. Si occíderis Deus peccatóres : viri sánguinem declináte a me.
  19. Quia dícitis in cogitatióne : accípient in vanitáte civitátes suas.
  20. Nonne qui odérunt te Dómine óderam : et super inimícos tuos tabescébam.
  21. Perfécto ódio óderam illos : inimíci facti sunt michi.
  22. Proba me Deus et scito cor meum : intérroga me, et cognósce sémitas meas.
  23. Et vide si via iniquitátis in me est : et deduc me in via etérna.
  24. Glória Patri et Fílio : et Sprítui Sancto.
  25. Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
(c4) Dó(g)mi(hv)ne(hj) *(,) pro(ji)bás(hv)ti(g) me(hv) et(gF) cog(e)no(fv)vís(gh)ti(gFE) me.(e) (::)