(c3) Dó(hv)mi(hv)ne(g) cla(hv)má(f)vi(e) (::) ad (e) te (f) {ex}áudi (hr0) *me (i) (hr0) :(:) {in}ténde voci mee cum clamá(hr0)_ve(f)ro (h) *ad (i) te.(h) (::)
- Dómine clamávi † ad te exáudi me : inténde voci mee cum clamávero ad te.
- Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo : elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
- Pone Dómine custódiam ori meo : et óstium circunstántie lábiis meis.
- Non declínes cor meum in verba malície : ad excusándas excusatiónes in peccátis.
- Cum homínibus operántibus iniquitátem : et non communicábo cum eléctis eórum.
- Corrípiet me justus in misericórdia et increpábit me : óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
- Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum : absórpti sunt juncti petre júdices eórum.
- Audient verba mea quóniam potuérunt : sicut crassitúdo terre erúpta est super terram.
- Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum : quia ad te Dómine Dómine óculi mei, in te speravi non áuferas ánimam meam.
- Custódi me a láqueo quem statuérunt michi : et ab scándalis operántium in iniquitátem.
- Cadent in retiáculo ejus peccatóres : singuláriter sum ego donec tránseam.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
(c3) Dó(hv)mi(hv)ne(g) cla(hv)má(f)vi(e) *() ad(fG~) te:(gv) (,) et(hv) ex(fe)áu(fv)di(e) me.(e) (::)