[sarum-v-psalmody-feria-vi]
PsalmusCXXXVI [sarum-v-psalm-137]
- Confitébor tibi Dómine in toto córde meo : quóniam audísti verba oris mei.
- In conspéctu angelórum psallam tibi : adorábo ad templum sanctum tuum et confitébor nomini tuo.
- Super misericórdia tua et veritáte tua : quóniam magnificásti super omne nomen sanctum tuum.
- In quaqúnque die invocávero te exáudi me : multiplicábis in ánima mea virtútem.
- Confiteántur tibi Dómine omnes reges terre : quia audiérunt ómnia verba oris tui.
- Et cantent in viis Dómini : quóniam magna est glória Dómini.
- Quóniam excelsus Dóminus et humilia réspicit : et alta a longe cognóscit.
- Si ambulávero in médio tribulatiónis vivificábis me : et super iram inimicórum meórum extendísti manum tuam, et salvum me fecit déxtera tua.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
PsalmusCXXXVIII [sarum-v-psalm-138]
- Dómine † probásti me et cognovísti me : tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
- Intellexísti cogitatiónes meas de longe : sémitam meam et funículum meum investigásti.
- Et omnes vias meas prevedísti : quia non est sermo in lingua mea.
- Ecce Dómine tu cognovisti omnia novíssima et antíqua : tu formásti me et posuísti super me manum tuam.
- Mirábilis facta est sciéntia tua ex me : confortáta est et non pótero ad eam.
- Quo ibo a spíritu tuo : et quo a fácie tua fúgiam.
- Si ascéndero in celum tu illic es : si descéndero in inférnum ades.
- Si sumpséro pennas meas dilúculo : et habitavéro in extrémis maris.
- Etenim illuc manus tua dedúcet me : et tenébit me déxtera tua.
- Et dixi Fórsitan ténebre conculcábunt me : et nox illuminátio mea in delíciis meis.
- Quia tenébre non obscurabúntur a te : et nox sicut dies illuminábitur, sicut tenebré ejus ita et lumen ejus.
- Quia tu possedísti renes meos : suscepísti me de útero matris mee.
- Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es : mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscet nimis.
- Non est occultátum os meum a te quod fecísti in occúlto : et substáncia mea in inferióribus terre.
- Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur : dies formabúntur et nemo in eis.
- Michi autem nimis honorificáti sunt amíci tui Deus : nimis confortátus est principátus eórum.
- Dinumerábo eos et super arénam multiplicabúntur : exurréxi, ed adhuc sum tecum.
- Si occíderis Deus peccatóres : viri sánguinem declináte a me.
- Quia dícitis in cogitatióne : accípient in vanitáte civitátes suas.
- Nonne qui odérunt te Dómine óderam : et super inimícos tuos tabescébam.
- Perfécto ódio óderam illos : inimíci facti sunt michi.
- Proba me Deus et scito cor meum : intérroga me, et cognósce sémitas meas.
- Et vide si via iniquitátis in me est : et deduc me in via etérna.
- Glória Patri et Fílio : et Sprítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
PsalmusCXXXIX [sarum-v-psalm-139]
- Eripe me Dómine ab hómine malo : a viro iníquo éripe me.
- Qui cogitavérunt iniquitátes in corde : tota die constituébant prélia.
- Acuérunt linguam suam sicut serpéntes : venénum áspidum sub lábiis eórum.
- Custódi me Dómine de manu peccatóris : et ab homínibus iníquis éripe me.
- Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos : abscondérunt supérbi láqueum michi.
- Et funes extendérunt in láqueum : juxta iter scándalum posuérunt michi.
- Dixi Dómino Deus meus es tu : exáudi Dómine vocem deprecatiónis mee.
- Dómine Dómine virtus salútis mee : obumbrásti super caput meum in die belli.
- Non tradas me Dómine a desidério meo peccatóri : cogitavérunt contra me, ne derelínquas me ne forte exalténtur.
- Caput circúitus eórum : labor laboriórum ipsórum opériet eos.
- Cadent super eos carbónes in ignem dejícies eos : in misériis non subsístent.
- Vir linguósus non dirigétur in terra : virum injústum mala cápient in intéritu.
- Cognóvi quia fácient Dóminus judícium ínopis : et vindíctam páuperum.
- Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo : et habitábunt recti cum vultu tuo.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
PsalmusCXL [sarum-v-psalm-140]
- Dómine clamávi † ad te exáudi me : inténde voci mee cum clamávero ad te.
- Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo : elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
- Pone Dómine custódiam ori meo : et óstium circunstántie lábiis meis.
- Non declínes cor meum in verba malície : ad excusándas excusatiónes in peccátis.
- Cum homínibus operántibus iniquitátem : et non communicábo cum eléctis eórum.
- Corrípiet me justus in misericórdia et increpábit me : óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
- Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum : absórpti sunt juncti petre júdices eórum.
- Audient verba mea quóniam potuérunt : sicut crassitúdo terre erúpta est super terram.
- Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum : quia ad te Dómine Dómine óculi mei, in te speravi non áuferas ánimam meam.
- Custódi me a láqueo quem statuérunt michi : et ab scándalis operántium in iniquitátem.
- Cadent in retiáculo ejus peccatóres : singuláriter sum ego donec tránseam.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
PsalmusCXLI [sarum-v-psalm-141]
- Voce mea ad Dóminum clamávi : voce mea ad Dóminum deprecátus sum.
- Effúndo in conspéctu ejus oratiónem meam : et tribulatiónem meam ante ipsum pronúncio.
- In deficiéndo ex me spíritum meum : et tu cognovísti sémitas meas.
- In via hac qua ambulábam : abscondérunt láqueum michi.
- Considerábam ad déxteram et vidébam : et non erat qui cognósceret me.
- Périit fuga a me : et non est qui requírat ánimam meam.
- Clamávi ad te Dómine : dixi Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
- Inténde ad deprecatiónem meam : quia humiliátus sum nimis.
- Líbera me a persequéntibus me : quia confortáti sunt super me.
- Educ de custódia ánimam meam, ad confiténdum nómini tuo : me expéctant justi, donec retríbuas michi.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.