[sarum-v-psalmody-feria-iii]
PsalmusCXXI [sarum-v-psalm-121]
- Letátus sum in his que dicta sunt michi : in domum Dómini íbimus.
- Stantes erant pedes nostri : in átriis tuis Hierúsalem.
- Hierúsalem que edificátur ut cívitas : cujus participátio ejus in idípsum.
- Illuc enim ascendérunt tribus tribus Dómini : testimónium Israel ad confiténdum nómini Dómini.
- Quia illic sedérunt sedes in judício : sedes super domum David.
- Rogáte que ad pacem sunt Hierúsalem : et abundáncia diligéntibus te.
- Fiat pax in virtúte tua : et abundáncia in túrribus tuis.
- Propter fratres meos et próximos meos : loquébar pacem de te.
- Propter domum Dómini Dei nostri : quesívi bona tibi.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
PsalmusCXXII [sarum-v-psalm-122]
- Ad te levávi óculos meos : qui hábitas in celis.
- Ecce sicut óculi servórum : in mánibus dominórum suórum.
- Sicut óculi ancílle in mánibus dómine sue : ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, donec misereátur nostri.
- Miserére nostri Dómine miserére nostri : quia multum repléti sumus despectióne.
- Quia multum repléta est ánima nostra : oppróbrium abundántibus et despéctio supérbis.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
PsalmusCXXIII [sarum-v-psalm-123]
- Nisi quia Dóminus erat in nobis dicat nunc Israel : nisi quia Dóminus erat in nobis.
- Cum exúrgent hómines in nos : forte vivos deglutíssent nos.
- Cum irascerétur furor eórum in nos : fórsitan aqua absorbuísset nos.
- Torréntem pertransívit ánima nostra : fórsitan pertransísset ánima nostra aquam intolerábilem.
- Benedíctus Dóminus qui non dedit nos : in captiónem déntibus eórum.
- Anima nostra sicut passer erépta est : de láqueo venántium.
- Láqueus contrítus est : et nos liberáti sumus.
- Adjutórium nostrum in nómine Dómini : qui fecit celum et terram.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum. Amen.
PsalmusCXXIV [sarum-v-psalm-124]
- Qui confídunt in Dómino sicut mons Syon : non commovébitur in etérnum, qui hábitat in Hierúsalem.
- Montes in circúitu ejus, et Dóminus in circúitu pópuli sui : ex hoc nunc et usque in séculum.
- Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem justórum : ut non exténdant justi ad iniquitátem manus suas.
- Bénefac Dómine : bonis et rectis corde.
- Declinántes autem in obligatiónes, addúcet Dóminus operántibus iniquitátem : pax super Israel.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula seculórum, Amen.
PsalmusCXXV [sarum-v-psalm-125]
- In converténdo Dóminus captivitátem Syon : facti sumus sicut consoláti.
- Tunc replétum est gáudio os nostrum : et lingua nostra exultatióne.
- Tunc dicent inter gentes : Magnificávit Dóminus fácere cum eis.
- Magnificávit Dóminus fácere nobíscum : facti sumus letántes.
- Convérte Dómine captivitátem nostram : sicut torrens in austro.
- Qui séminant in láchrymis : in exultatióne metent.
- Eúntes ibant et flebant : mitténtes sémina sua.
- Veniéntes autem vénient cum exultatióne : portántes manípulos suos.
- Glória Patri et Fílio : et Spirítui Sancto.
- Sicut erat in princípio et nunc et semper : et in sécula séculorum, Amen.